PLAUSTRUM

PLAUSTRUM
PLAUSTRUM
currus quatuor rotis constans, Car. du Fresne Glossar. Sic vero ab imperitis vocari, testatur Valerius Probus; Plostra legendum putavit, licet usus Plaustra obtineat. Unde lepida illa apud Sueton. fabella, c. 22. ubi, cum Vespasianus moneretura Floro, ut diceret Plaustra, non Plostra, postridie illum Flaurum, non
Florum, salutavit Imperator. Hoc a bobus trahi solitum, legimus passim in sacris, et a binis quidem. Sic Numer. c. 7. v. 3. Et adduxerunt oblationem suam coram Domino 6. plaustra camerata et duodecim boves, qui scil. biiuges singula plaustra traherent. Gersonitis duo plaustra et quatuor boves et Meraritis quatuor plaustra cum octo bobus, hanc ob causam dantur, v. 7. et 8. Et 1. Sam. c. 6. v. 7. Facite plaustrum novum et accipite duas iuvencas fetas, quibus numquam impositum sit iugum, ut eas iungatis illi plaustro. Et 2. Sam. c. 6. v. 3. 6. Imposuerunt arcam Deiplaustro novo etc, Et boves in arca haeserunt. Saepe etiam protani: Smyrnaeus, l. 6.
Ω῾ς δ᾿ ὅθ᾿ ὑπὸ ζέυγλῃςι βόες μέγα κεκμηῶτες
Δουρατέην ἐρύσωςι πρόσω μεμαῶτες ἀπήνην. Ut cum boves sub iugo valde laborantes
Ligneum porro nitendo plaustrum trahunt.
Vetera Epigrammata, in amnis concreti descriptione:
Qua ratis egit iter, iunctô bove plaustra trahuntur.
Item,
Plaustra boves ducunt, qua remis acta carina est.
Huiusmodi plaustrô Cybele, Mater Deûm, e Phrygia, navi advecta, Romamque vecta est,
Ipsa sedens plaustro portâ est invecta Capenâ,
Sparguntur iunctae flore recente boves.
Putantur autem primi boves plaustro iunxisse, Bacchus et Ceres: Tibull. l. 2. Eleg. 1. v. 41.
Illi etiam tauros primi docuisse feruntur
Serviti um, et plaustro supposuisse rotam, etc.
Hebraeis hinc plaustrum tale, ut et Syris agala vocatur, Arab. Egela non a rotunditate, ut volunt, sed quia illud trahunt agalim, i. e. vituli seu boves. Quod his verbis docet Alcamus, Egela, plaustrum quod trahunt boves. Unde vocem hanc Graeci Interpretes ἅμαξαν constanter reddunt, i. e. plaustrum, cui iunguntur boves. Quamvis enim ἅμαξα sumatur latius saepe, id tamen proprie sonat, ut ἅρμα mularem currum. Vetus aliquis Scholiastes in Phavorino, Ζεῦξαι, τὸ τὰς βόας εἰς ἅμαξαν ἄξαι, ἢ ἡμιόνους εἰς ἅρμα. Inde dicti Hamoxobii Scythae, qui pro domibus plaustra boum habitant: et ὀκτάποδες, quotquot domini sunt δύο βοῶν καὶ ἁμάξης μίας, boum duorum et plaustri unius, ita Lucianus in Scytha. Budini quoque gens Scythica, si Veteribus credimus, παρὰ τὸ δὶνεύειν ἐπάνω ἁμαξῶν ὑπὸ ποῶν ἐλαυνομένων, quia circumeunt vecti plaustris a bobus actis, apud Steph. ex Parmenione Byzantio. Cuiusmodi plaustra Scythica passim Ovid. describit: ut Trist. l. 3. Eleg. 10. v. 34.
Ducunt Sarmatici barbara plaustra boves.
Et Eleg. 12. v. 30.
Stridula Sauromates plaustra bubulcus agit:
Et de Ponto, l. 4. Eleg. 7. v. 9.
Ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx
Per medias Istri plaustra bubulcus aquas etc.
Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 32. Vide quoque infra in voce Plostellum. Apud Indos, magnis praeditas frondibus arbores, in plaustris deportari, et ex eis aves mansuetas excuti, inter quas canorissimum orionem etc. narrat Clitarchus apud Strabonem, l. 15. Scythas vero etiam pro domibus plaustris usos fuisse, scoriis imbrium hiemisque causâ tectis, legas apud Iustin. l. 2. c. 2. Vide ubi nos de Haemaxobiis; de Annibale vero, plaustris naves integras, deque Alexandro, navium partes sic structas, ut commode iungi possent, per terram transvehentibus, Livium, l. 28. c. 11, et Curtium, l. 8. c. 10.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Plaustrum — (röm. Ant.), unbedeckter, mit Scheibenrädern versehener Lastwagen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Plaustrum — (lat.), bei den Römern Bezeichnung für jede Art Lastwagen mit zwei oder vier Speichen oder Scheibenrädern …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • plaustrum — plaus·trum …   English syllables

  • plaustrum — …   Useful english dictionary

  • Cross-Reference — Als Kongruenz bezeichnet man die Übereinstimmung und Gleichheit zusammengehöriger Teile eines Satzes in Kasus, Numerus und Genus (bei Nomen) bzw. in Person und Numerus (Subjekt zu Prädikat). Inhaltsverzeichnis 1 Subjekt Prädikat Kongruenz 2 KNG… …   Deutsch Wikipedia

  • Indexierung (Linguistik) — Als Kongruenz bezeichnet man die Übereinstimmung und Gleichheit zusammengehöriger Teile eines Satzes in Kasus, Numerus und Genus (bei Nomen) bzw. in Person und Numerus (Subjekt zu Prädikat). Inhaltsverzeichnis 1 Subjekt Prädikat Kongruenz 2 KNG… …   Deutsch Wikipedia

  • KNG-Kongruenz — Als Kongruenz bezeichnet man die Übereinstimmung und Gleichheit zusammengehöriger Teile eines Satzes in Kasus, Numerus und Genus (bei Nomen) bzw. in Person und Numerus (Subjekt zu Prädikat). Inhaltsverzeichnis 1 Subjekt Prädikat Kongruenz 2 KNG… …   Deutsch Wikipedia

  • Kasus-Numerus-Genus-Kongruenz — Als Kongruenz bezeichnet man die Übereinstimmung und Gleichheit zusammengehöriger Teile eines Satzes in Kasus, Numerus und Genus (bei Nomen) bzw. in Person und Numerus (Subjekt zu Prädikat). Inhaltsverzeichnis 1 Subjekt Prädikat Kongruenz 2 KNG… …   Deutsch Wikipedia

  • Kongruenz (Grammatik) — Als Kongruenz bezeichnet man die Übereinstimmung und Gleichheit zusammengehöriger Teile eines Satzes in Kasus, Numerus und Genus (bei Nomen) bzw. in Person und Numerus (Subjekt zu Prädikat). Inhaltsverzeichnis 1 Subjekt Prädikat Kongruenz 2 KNG… …   Deutsch Wikipedia

  • Roman roads — The Roman roads were essential for the growth of the Roman Empire, by enabling the Romans to move armies and trade goods and to communicate news. At its peak, the Roman road system spanned 53,819 miles (85,004 km) and contained about 372… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”